Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 500


in lexiva non tantum isti, verum etiam yliace passioni valet.
Cinis sarmentorum in aqua more lexivii coctus et superpositus
remedium procurat. Purgabis eos crebro cum catartico imperiali.
Potio sancti Pauli cum vino distemperata et superposita statim
succurrit, vel opopira, vel mitridatum, vel tyriaca. Teras anacardos
et in oleo bullias et cola et tali colatura pedes inungas.
In balneo cum sudaverit oleum bibat in quo bulliat anacardii,gumma
arabica, masticum et parum amidi; cola quoniam stati remedium
prestat. Emplastrum illud quod: recipe IIII gummas et terebentium,
aspaltum, castoreum, mirtum et bdellium, colofoniam,
parum picis, resinam pituinam, mumiam et petroleum equalilier;
confice more emplastrum; quamdiu post egritudinem habuerint
super genus nichil timere possunt. Purga eos de XV in XV diebus
cum catartico imperiali vel electuario ad frigidam podagram quod
in Antidotario invenies.
De insensibilitate membrorum — In pedibus et manibus insensibilitas
oritur dupplici de causa, corruptione scilicet humorum
ut in leprosis, et frigiditate ut in illis qui sunt in frigida regione.
Ungantur ergo ex humoribus laborantes vel arrogon, vel unguento.
ad salsum flegma. De scissuris manuum et pedum illud idem dicimus
quod de ragadiis ani.
De cancro — In pedibus et in aliis partibus corporis cancer movetur;
sed si fiat in talo aut in juncturis credo non potest liberari;
in aliis locis ad artem recurres. Purges cos cum yeralogodion,
theodoriton yperiston vel anacardino; deinde pulveres corrosivos
ponas; calcem vivam cum melle misce atque stupam involutam madidam
sub prunis dimitte et pulvere facto super cancrum sparge.
Pulvis tartari vel vitreoli vel cantardarum bene corrodit. Ex quo
videris carnem ustam, folia solatri trita loco dolenti superpone,
et cum caro putrida separata fuerit, asana, calcucecumenon supersparge.
In estate vero si fuerint, vomitum dabis et inunges totum
corpus cum unguento ad salsum flegma; ad solem crebre et
per sputum tota materia loci excluditur. Experimentum istud nimis
utile est: litargirum et chimoleam pulveriza cum aceto quasi
pastam compone qua includas salem, et postea sub prunis dimittatur
donec torrescal; postea extrahens in aceto pone et dimitte quoad
usque acetum consumatur; postea pulveriza salem et super cancrum
pone; vel terra figuli illud facere poteris quod fecisti cum
chimolea et litargiro.
De matrice — Amodo de matrice dicendum, ex qua diverse
oriuntur egritudines in mulieribus. Retinentur autem menstruas et
dolores capitis cum alienatione, lacrimas oculorum, ydropisim,
elefantiiam et alias innumerabiles passiones incurrunt. Fluunt similiter
ultra modum et multociens ad mortem conducunt. Deficiunt
naturaliter a XII anno infra et a quinquagesimo in antea; in
medio deficiunt multis de causis quas ad presens enumerare non
possumus. Accidit multociens quod post partum sanguis melancolicus
retinetur et mulieres aliena locuntur, quibus facias fumigium

Torna all'inizio