: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

96


per omnes casus variari potest. Superior vero positio nullatenus
variabitur ut: "dilecti" vel "dilecte nimie pulchritudinis",
"dilecto vel "te nimie pulchritudinis, dilectum vel "tam nimie
pulchritudinis, dilecto vel "tam nimie pulchritudinis". Similiter
quoque in plurali esse accidit.
Item fieri potest ad vituperationem. Item alia quedam variatio
convenienter fieri potest, si quodlibet adiectivum ad laudem
prolatum in genetivum qualitatis convertatur ut: "homo misericors,
homo misericordie; homo prudens, homo prudentie; homo
clarissimus, homo claritatis". Sic in singulis etiam ad vituperationem.
Quibusg quoque genitivis pulchre adiectiva possunt
adiungi, ut dicatur: "homo benigne misericordie, rutilantis prudentie,
venuste claritatis" neque ista per singulos casus variantur.
Necessarium similiter est cognosci, quod quedam nomina
sunt, quibus maxime dictantes utuntur, que tantum genetivis
casibus recta constructione sociantur ut: "dubius, anceps,
nescius, expers, particeps, doctus, peritus, sciens, conscius,
gnarus". Preterea omnia illa, que obtineri vel desideraci aliquid
ostendunt ut: "felix, dives, copiosus, opulentus, fertilis,
abundans, capax, tenax, pertinax", et cetera illa, que deesse
aliquid. significant ut: "egens, indiga vel indigus , inops, pauper,
expers". Licet etiam pronomen vel nomen possessivum pro
genitivo primitivi ponere t ut: "Euandrius filius fuit Pallas", idem
"Euandri filius et Euandro filius. Telamonis filius fuit Aiax et
Telamonis et Telamoni". Similiter omnia, que sunt relativa,
eandem constructionem servant ut: "pater, filius, domnus,
servus, cliens, subditus, assecla". In tali constructione: "pater
meus fuit Achilles et pater mei et pater mihi; servus meus
fuit * Egistus et servus mei et servus mihi"; hec namque
sepenumero et in salutationibus et in epistolis collocantur.

Torna all'inizio