At vobis speciosa venit. Sit dicere quamquam
Victorum pacis leges penamque iubere,
Tu tamen hanc patiare reos imponere mulctam
Ore velim proprio, nostris erroribus equam.
Hesperie tractus atque arva novissima mundi
Eolieque triceps regio et Sardinia et omnis
Insula Tirreno aut Libico perfusa profundo
Vestra sit: hinc alia ex aliis conquirite regna,
Ite per extremos axes atque invia ferro
Pandite fulmineo, reges calcate superbos,
Vestra sub occasu victricia signa ferantur
In Boream et solis tandem volvantur ad ortus.
Nos autem Libicis arctati finibus, inde
Vos dominos rerum longinquaque cunta regentes
Imperia et multum terraque marique timendos
Cernamus, superis postquam Fatoque potenti
Id placitum.» Tantum ille gravi sermone profatus
Subticuit; contra Scipio cui talia reddit:
«Certus eram quecumque michi promissa fuissent,
Adventu turbanda tuo, nec federa Penos
Iusve hominum vel sacra deum servare paratos,
Ni cogente metu. Prius hic gravis astra volatu
Scandet equus, prius hic solidus per inania collis
Ascendet, celumque cavo subsidet Averno,
Quam vobis sit amica Fides. Sed iusta deorum
|
350
355
360
365
370
|