Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 354

Tomus I


subversa: sed postquam venistis eversa est
pars maxima regionis, dudum enim homines
de vestro succursu spem et fiduciam habuerunt,
et steterunt in fide: sed postquam viderunt vos
desides et paventes, ac vires ad eorum
auxilium non extendere quas habetis, a
fide protinus recesserunt. O quam vobis et
nobis pro vobis dolendum est, quod pusillanimitas
sacerdotum tantas vires vestras sine praelio
sic enervat. Sane honorem Imperialem, et
gloriam vestri vel nostri nominis minoratis,
quia dum vix ducentos milites tales
quales habeat Cardinalis, vos cum mille
quingentorum militum comitiva, ei non resistitis
provinciam occupanti: nec nobis, ad
quorum confusionem intendit, succurrere festinatis.
Quod si de provincia non est cura vobis,
de nobis tamen curare debetis, quia caro
de carne vestra et os de ossibus vestris sumus.
Numquid nescitis, quod propter vias subterraneas,
quas fecerunt rebelles, major pars castri
Viterbii de hora in horam ruitura speratur, et
nos inspicimus ex hoc loci posse accidere captionem.
Numquid enim nostram penuriam ignoratis,
cunctis enim commessibilibus jam consumptis,
muli et equi clavas sentiunt propter
escas? Numquid non scripsimus, quod aqua
fontium suis meatibus extorta, nobis tantum
tres putei remanserunt in castro, praebentes
aquam et hominibus et jumentis: et unus ex
eis per fossuras absconditas a rebellibus est infectus?

Torna all'inizio