Et ne diuturna fortasse molestia vobis ingerat tedium, evangelica illa
Anna vestrae viduitati proponatur exemplum. Quae nimirum scriptura
teste septenni coniugio fruita iam usque ad octoginta quattuor annos in
viduitate processerat. Verumtamen quae tam prolixum, tam annosum
vivendi tempus accaepit, numquid vel vacando fabulis vel delitiose vivendo
curvatrices anilis aevi molestias temperavit? Sed continentiae longaevitate
praemissa, protinus evangelista subiungit: Quia non discedebat de templo
ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die . Quid, quaeso, haec mulier
faceret, si adhortationes apostolicas legeret: Orate sine intermissione , praesertim
si ipsum Dominum provocantem nos ad studium continuae orationis
audiret? Porro quia, antequam evangelium discere potuisset, implevit,
prophetica Dominum inspiratione cognoscere, atque, ut ita fatear, evangelista
facta eius meruit praesentiam nuntiare. Sicut legitur, quia haec ipsa
hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus, qui
expectabant redemptionem Hierusalem .
Hanc itaque egregiam viduam quasi signaculum quoddam vobismetipsis
sollerter inprimite, ut verae viduitatis mereamini praemium reportare.
Illud apostolicum iugi memoria retinentes, quo dicitur: Quae autem vere
vidua est et desolata, speravit in Domino et perstitit in orationibus nocte
ac die . Illud autem quod sequitur, audire non indigetis, quia per Dei
gratiam sollicita provisione cavetis: Quae autem in deliciis agit, vivens
mortua est .
Plane si uxores quaelibet mortalibus viris placere summo desiderio
satagunt, quanto vigilantius quantoque subtilius sanctae viduae debent
interioris hominis speciem decusando componere, ut invisibilis sponsi
|
|