quod solvere debuerint occasione ficti et incanti dictae  
sostae et partitae ballarum et respondendi et gubernandi in  
dicta sosta mercantias et ballas transeuntes per dictam vallem  
Diverii secundum pacta et conventiones impositas et imponendas  
per subscriptos consules et credentiarios dictae vallis. Et  
haec omnia ad voluntatem suprascriptorum consulum et credentiariorum  
dictae vallis et illorum qui pro tempore fuerint.  
Et quod praedicti partitores qui sunt et qui pro temporibus  
fuerint teneantur et debeant facere et reddere rationem ballarum  
et partitae praedictae in manibus caneparii dicti comunis  
seu illius qui per dictos consules et credentiarios dicti  
comunis fuerit electus quotiescumque et quomodocumque dictus  
caneparius, seu qui fuerit electus ut supra ab eisdem partitoribus  
rationem praedictam petierit. Et quod dicti partitores  
ut supra non audeant nec praesumant venire nec facere in aliquo  
contra statuta et ordinamenta comunis et victuralium dictae  
vallis Diverii pertinentia ad dictam partitam, nec locare seu  
fraudare aliquas ballas seu mercantiam nisi sibi contingerit  
pro sua volta et rata. Et quod dicti partitores non possint nec  
debeant ducere seu duci facere ballam aliquam seu mercantiam  
eis locatam ab aliqua persona per aliquem alium nisi pro  
sua volta et roata contingerit ut supra. Et qui contrafecerit vel  
fecerint contra praedicta vel aliquod praedictorum aliquo modo  
cadant dicti partitores ut supra ab investitura et iure investiturae  
dictae sostae praedictarum ballarum. Et quod consules  
et credentiarii dictae vallis qui fuerint per tempora teneantur  
et debeant eligere et imponere sub poena dicti sacramenti  
debiti unum alium partitorem, unum et plures secundum  
quod eis melius videbitur expedire. Qui regat dictas sostam et  
partitam ballarutn et qui reddant et dent partitori qui incantaverit  
dictam sostam et partiam ballarum pro qualibet balla in  
foris imperiales vii et pro qualibet ballam intus imperiales sex.  
Et ultra praedictam qui contrafecerit vel venerit in aliquo  
praedictorum det et solvat pro poena et bano pro quolibet partitore  
et pro qualibet vice libras decem imperiales. Cuius poenae  
tertia pars sit curiae matarellae, tertia sit dicti comunis  
et alia tertia accusatoris. Et quilibet fide dignus possit accusare.  
Et ille qui fuerit partitor teneatur et debeat facere depositum  
de libris decem imperiales in manibus suprascripti caneparii  
antequam investiatur de dicta sosta et partita ballarum  
a dictis consulibus et credentiariis et nihilominus partitor qui  
incantaverit teneatur ad solutionem ficti et incanti sostae praedictae. 
/*
  |  
  |