Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 641


CXLVI. De unctione imperatoris Frederici.


Anno Domini MCLVI. Adrianus papa creatur quartus, qui regem Fredericum iniunxit et
imperiali diademate coronavit. Igitur prius fuerunt reges, postea fiebant imperatores.
Imperator autem Fredericus Romanos impugnavit nolentes ei fidelitatem facere et vix debitum
exhibere. In quorum acrimoniam et imperialem ultionem Tyburtinum censuit municipium restaurari.
Post hec in Alamaniam cum triumpho rediit imperiali; et incoronatus fuit a papa predicto
Adriano, et hospitatus est super flumen Reni. Et si vis aliud invenire de
gestis, que fuerunt eodem tempore, recurre ad cronicam predicti pape.

CXLVII. De destructione castri Papiensium et de rehedificatione
Terdone.


Anno Domini MCLVII. Mediolanenses castrum Papiensium nomine Vegevalum destruxerunt,
Terdonam civitatem rehedificaverunt.

CXLVIII. De obsidione Brixie et Mediolani et de fundatione civitatis
Laudi.


Anno Domini MCLVIII. Imperator Fredericus in Ytaliam rediens Brixienses et Mediolanenses
impugnavit, Laudum civitatem fundavit, Mediolanum obsedit; sed federe facto discessit et sibi a
Longobardis regalibus designatis pacem cum Lonbardis conposuit et leges in Roncalibus condidit.

CXLVIIII. De destructione turrium Placentinorum et de obsidione
Cremone.


Anno Domini MCLVIIII. Turres Placentinorum et munimina iusum destruxit. Eodem
anno Cremam cum Cremonensibus obsedit et Vl. Kal. Febr. dissipavit. His temporibus Alexander
papa tercius creatur; qui sub contemptione fuit electus cum Octaviano, qui cognominatus est Victor;
quo scismatis in errore defuncto Guido de Crema, Pascalis agnominatus, accessit; cui similiter in errore
defuncto et Iohannes de Struma, Calixtus agnominatus, in scismate fuit similiter substitutus. Hos tres
heresiarchas imperator manutenuit, per XVIII an. in ecclesia scisma tem stetit; et quia dignum
est, ut qui in sordibus est sordescat aduc , medio tempore multa mala intulit, multa queque perpessus
est. Et si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore, recure
ad cronicam dicti pontificis, et omnia invenies.

CL. De obsidione castri Carcani.


Nam anno Domini MCLX. cum Mediolanensibus apud Carcanum pugnavit, et utrisque fuit
adversa fortuna.

CLI. De obsidione et destructione civitatis Mediolani et de
quatuor burgis et de potestatibus civitatum.


Anno Domini MCLXI. Imperator Fredericus Mediolanum cepit et destruxit in quatuor,
burgis hinc paciens incolatum; deinde in civitatibus pro sua voluntate in omnibus civitatibus
Lombardie constituit potestates. His ita victoriose peractis in Alamaniam rediit imperator victoriis
gloriosus; tempore procedente Romanis Tusculanum impugnantibus, et cancellariis eum in fortitudinis

Torna all'inizio