Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 30


amantium pertinere. Stupefactus, ad hec assumpsi
stilum propere et hoc opusculum incepi,
quod "Rotam Veneris" volui nominare, quia
cuiuscumque sexus vel condicionis homines
amoris ad invicem vinculo colligantur, tamquam
rota orbiculariter volvuntur et pertimescunt
omni tempore plurimum, quoniam perfectus
amor continuum parit assidue timorem.
Preterea placuit michi virgineum chorum a
dextris Veneris collocare, uxoratas, moniales, viduas
et defloratas ponere a sinistris; sub scabellum
vero pedum ipsius, universas ab istis inferius
constituo, quia in eis turpissima est voluptas
et iocundatio nulla. Ponam in genere breviter
de omnibus exemplum, ne prolixitas auditorum
pregravet aures.
Quecumque igitur sit, his generalibus poteris
salutationibus uti: "Nobili ac sapienti domine
S., morum elegantia decorate, I. salutem cum
promptitudine servitii"; vel aliter: "Nobilissime
ac sapientissime domine G. de Castelnovo, I.
se ipsum totum"; vel aliter: "Inclite ac magnifice
domine B. comitisse, forma et morum elegantia
decorate, I. de Porto salutem et promptum
in omnibus servitium", vel: "salutem cum

Torna all'inizio