Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 114


argumento dissolvit. Sciens enim, quod persequentium se una pars Saduceorum
existeret, altera Phariseorum, exclamavit in concilio: Viri fratres,
ego Phariseus sum, filius Phariseorum. De spe et resurrectione mortuorum
ego iudicor. Et cum hec dixisset, facta est dissentio inter Phariseos et Saduceos,
et soluta est multitudo. Saducei enim non dicunt esse resurrectionem
neque angelum neque spiritum; Pharisei autem utrumque confitentur
. Ecce
qualiter ad huiusmodi vocem Pauli contra invicem reproborum turba disiungitur,
concilium dissipatur; dumque in duas partes tumultuantium
multitudo dispellitur, Paulo evadendi facultas aperitur. Eripiuntur enim
iusti, dum dividuntur iniusti. Propter quod et in mari rubro, dum in duas
partes unda dividitur, electorum populo ad terram promissionis iter
explicatur.
Inde est, quod ille, qui elongavit fugiens, tunc demum se salvum fieri
a tempestate sperat, si male confluam dominus dividat unitatem:
Expectabam, inquit, eum, qui me salvum faceret a pusillo animo et
tempestate
. Quod ut fiat, precipita, domine, eos et linguas eorum divide,
sicut gigantum, quos prediximus, labia divisisti.
VIII. De pace Babilonie et qualiter eam faciat iustitia.
Pacem Egipti ut ab animis, sic a verbis amodo secludentes ad considerationem
pacis Babilonie veniamus; huius pacis, quam expressum est illud
testimonium Ieremie, quo filios transmigrationis ammonuit pro pace
Babilonie dominum deprecari: Querite, ait, pacem civitatis, ad
quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad dominum, quia in pace illius
erit pax vobis
. Cuius pacis et Paulus meminit ad Ebreos ita: Pacem
sequimini cum omnibus
.
Denique exigenti, qualiter hanc pacem iustitia faciat, cum eam, sicut
prelibatum est, mundus conciliet, iustitia vero virtutibus applicetur,

Torna all'inizio