Petrarca Franciscus: Africa

Pag 28

LIBER PRIMUS


Iam pater admonuit fugientia sidera nutu
Ostendens, vetuitque moras. Hoc nosse satis sit
Romanas has esse animas, quibus una tuende
Cura fuit patrie. Proprio pars magna cruore
Diffuso has petiit sedes, meritoque caduce
Pretulit eternam per acerba piacula vitam.»


590



Torna all'inizio