deputemini? Et hoc ipsum non merebamini: nisi  
quia larga semper Dei clementia voluit vos ad nostram  
imitationem admittere. 
Gentes etiam e contrario respondebant: Quanto  
majora erga vos Dei beneficia narraveritis, tanto  
majoris vos criminis reos esse monstrabitis. Semper  
enim his omnibus extitistis ingrati. Nam ipsis  
pedibus, quibus aridum mare transistis, ludebatis  
ante idola quae fecistis: et in ipso ore quo paulo  
ante ob necem adversariorum Domino cantaveratis,  
simulacra vobis fieri poposcitis: illis oculis. quibus  
venerando Deum in nube vel igne conspicere  
solebatis ( Exod.  XXXII), simulacra intuebamini.  
Manna quoque vobis fastidio fuit ( Ibid. ), et semper  
in deserto contra Dominum murmurastis, ad  
Aegyptum, unde vos manu valida ejecerat, redire  
cupientes. Quid plura? Ita patres vestri crebra  
provocatione Dominum irritaverunt, ut omnes in  
eremo morerentur, nec plus ex senioribus eorum  
quam duo homines terram repromissionis intrarent  
( Num.  XIV). Sed quid antiqua replicamus, cum  
etiam si illa minime fecissetis, de hoc solo nemo vos  
dignos venia judicaret, quod dominum Christum,  
prophetarum semper vobis vocibus repromissum, 
  |  
  |