69. (1) DE DECEM VITIIS.
(2) Achirologia est in propria dictio, id est in proprietas sive
habusio dictionis, (3) ut si 'sperare' dixeris pro 'timere' vel si
'ospitium' dicas 'domum'. (4) Cacephaton est obscenitas in sermone
considerata, que aliquando fit per turpitudinem, ut: 'Arrige
aures' et: 'Pomula sicca cadunt'; (5) quandoque fit per asperitatem
litterarum vel sillabarum, quia est ibi stridens et rixosa
contentio, quam maxime inducunt 'r', 's', 'x', ut: 'Ars studiorum',
'Rex Xerxes', 'Error Romuli'; (6) quandoque fit per inconcinnitatem,
ut si velles dicere 'Tonsrix' pro 'Tonstrix'. (7)
Pleonasmos est super vacua verbi adiectio, ut: 'Corde cogito'
et 'Ore loquor' (tales enim superfluunt ablativi). (8) Perisologia
est super vacua verborum adiectio sine ulla vi rerum, ut: 'Ibant
qua poterant et qua non poterant non ibant'. Et fit hoc vitium
in horatione perfecta. (9) Macrologia est prolixitas orationis,
res non necessarias comprehendens, ut: 'Retro unde venerant
domum reversi sunt' (10) (super abundat, enim 'retro unde venerant').
(11) Tautologia est vocis eiusdem sensus repetitio non
necessaria, ut: 'Fatur et inquit'. (12) Eclipsis est defectus necessarie
dictionis quam desiderat precisa sententia, ut: 'Hec
|
|