Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 522


Ad secundum dicendum, quod sicut in operationibus artificialibus, in quibus
instrumenta quodammodo disponunt ad formam, ut ignis mollificando ferrum,
et martellus dilatando; sed forma cultelli inducitur ab artifice per similitudinem
artis quam habet: ita etiam Deus, qui est primus custos, inducit ultimam perfectionem
coniungentem fini, et per hoc conservantem, scilicet gratiam et gloriam.
Sed Angelorum est praeparare homines ad susceptionem gratiae per illuminationes,
et alia huiusmodi.
Ad tertium dicendum, quod non dicuntur Deo orationes nostras deferre quasi
ipsum de hoc docentes, sed quasi ipsum orantes pro nobis; sicut etiam sacerdos
offert Deo orationem populi, inquantum sua interventione effectum orationibus
impetrat.
Ad quartum dicendum, quod lumen naturalis cognitionis imperfectum est, et
praecipue ad dirigendum in illa quae naturam excedunt: voluntas etiam eius
potest ad malum inclinari multis occasionibus: et ideo providet hominibus
Angelorum praesidium.
Ad quintum dicendum, quod sicut providentiae divinae est sic impedire mala, ut
tamen salvetur naturae conditio; ita etiam et Angelorum custodiae: et ideo ad
Angelos non pertinet quod homines custodiendo ad virtutem cogant, et a vitiis
retrahant: quia sic periret libertas arbitrii et ratio meriti.
Ad sextum dicendum, quod huiusmodi apparitiones visibiles Angelorum, eo
quod sunt supra cursum naturae, stuporem quemdam incutiunt, et quodammodo
violenter incitant ad consensum: in quo perit aliquod bonum hominis quantum
ad conditionem naturae, quod est inquisitio rationis. Unde huiusmodi
apparitiones non omnibus fiunt; sed aliquibus factae sunt ad confirmationem
fidei in multis, sicut etiam miracula. Nihilominus tamen per modum nostrum
instruunt nos, illustrando phantasmata, et confortando lumen intellectus nostri,
et excitando ad aliquid rectius considerandum.

Torna all'inizio