SED CONTRA, Rom. 8, 24: «Quod videt quis quid sperat?». Sed sancti videbunt in
patria quidquid expectaverunt. Ergo spes in eis non erit.
Praeterea, spes est expectatio beatitudinis futurae. Sed beatitudo in patria iam
non erit futura. Ergo neque spes erit ibi.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod aliquid de substantia habitus fidei et spei remanebit
idem numero. Quia in omni mutatione oportet esse aliquid commune utrique
terminorum. Sed fides et spes mutantur in bona gloriae. Ergo oportet quod aliquid
de substantia habitus fidei et spei maneat idem numero.
2. Praeterea, sicut caritas adveniens opponitur fidei informi non secundum substantiam
fidei, sed secundum informitatem; ita gloria adveniens opponitur fidei
non secundum substantiam visionis, sed secundum imperfectionem tantum. Sed
caritas adveniens tollit informitatem et remanet idem habitus numero fidei
quantum ad substantiam, ut supra dictum est, dist. 23, quaest. 3, art. 4, quaestiunc.
1. Ergo et similiter gloria adveniens tollit tantum imperfectionem, et
dimittit eamdem substantiam habitus numero.
3. Praeterea, quando scientia imperfecta crescit in perfectam, non tollitur substantia
scientiae: similiter nec substantia corporis, quando ex puero fit vir; sed
manet idem homo. Sed Apostolus evacuationem fidei comparat perfectioni
scientiae et aetatis. Ergo substantia fidei manet eadem numero.
SED CONTRA, formae quando destruuntur, sicut ex nihilo totaliter sunt, ita totaliter
in nihilum tendunt. Sed fides et spes cum sint habitus, formae quaedam sunt.
Ergo cum adveniente gloria destruantur, ut dicit Apostolus, videtur quod nihil
ipsarum maneat secundum numerum idem.
Praeterea, impossibile est quod aliquid sit idem numero quod non sit idem specie,
sicut dicit Philosophus de fide et opinione in 4 Topicor. Sed visio patriae et
fides differunt specie multo plus quam fides et opinio. Ergo visio fidei et patriae
non est idem numero.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in fide est cognitio quaedam
et modus cognoscendi, quia cognoscit in speculo et in aenigmate; modus
autem imperfectionis est, et obscuritatem importat. Unde cum gloria adveniens
omnem imperfectionem et obscuritatem tollat, tollet quidem modum fidei quantum
ad modum cognoscendi, sed remanebit cognitio eorum quorum est fides,
non quidem iam aenigmatica, sed clara.
|
|