nobis ipse, qui supra Leo mediatorem, si necesse fuerit pro
ea, que prelegitur, per nominative bovi sui, bacce, porci, et scirpas
intro casa, et alia causa usque ad legem. Scribsi ego Marinus clericus
et notarius et interfui. Ego qui supra Adelfrida clericus et
iudex. Ego Amandi clericus. Ego Petrus clericus et notarius.
Ego Petrus notarius.
DE CALINOLE.
IN nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni.
Tricesimo septimo anno principatus domni Pandulfi gloriosi principis,
et duodecimo anno principatus domni Landolfi eius filio,
mense iulio, octaba indiccione. Memoratorium factum a nos Toto,
presbiter et monachus, custos et rector ecclesie Sancti Ylarii, subdita
monasterii Sancti Vincencii, situm super Vulturni flumini fontes,
ubi domnus Paulus summus abbas regimen tenere videtur, de eo
quod presencia Aldefrid clerici et iudici et aliorum testium, mecum
abendo Spacianum iudicem abbocatorem predicti monasterii, sicut
convenit inter nos et Angelum et Iohannam germanos filios quondam
Petri, quam et per eadem conveniencia guadiam nobis dederunt
ipsis, qui supra prenominati germani, et mediatores nobis
posuerunt se ipsis, tali tenore quatenus amodo et usque in annos
viginti novem expletos retinere et laborare debeas in parte ipsis,
qui supra germani vel eorum eredibus tres peciis de terris, pertinentes
predicte ecclesie Sancti Ylarii, que esse videtur in finibus
|
|