Machometi, non est mirum, si vos non vultis iuvare christianos
contra Sarracenos et contra Machometum. Set quomodo fuistis vos
imitatores Machometi, qui tamen processistis Machometum per quingentos
annos et amplius? Quomodo fuistis Sarraceni, cum Machometus
dicat in alchorano quod «ei a Deo mandatum est quod ipse esset
primus Sarracenus»? Set esto si fuistis Sarraceni, quomodo non scripsistis
nobis aliquid de Sarracenis aut de Machometo? Nonne melius fuisset,
quod invenissemus scriptum in evangelio et fuissemus facti
Sarraceni sponte, si Deo placet, quam quod violenter cogerent nos
Sarraceni? Et nos christiani clamamns et vociferamus, et non est qui
adiuvet! Set ecce, proh dolor! quia dicunt Sarraceni, quod nomen
Machometi scriptum est in evangelio et quod Christus prophetavit de
ipso. Ita enim legi in alchorano capitulo lxi dicit Iesus, filius Marie:
«Ego sum nuncius Dei, o filii Israel, et sum nuncius verax, ego evangelizo
vobis quod legatus veniet post me et nomen eius Machometus.» Ego
vere ista non invenio in evangelio, nec in latino, nec in caldeo, nec in
arabico, quod quidem diligentissime in oriente perlegi. O sancti evangeliste,
quid fecit vobis Machometus, quia nomen suum tacuistis
et non posuistis in evangelio? Scripsistis tamen nomen Pilati et nomen
Herodis, qui consensernnt crucifixoribus, nomen Cayphe, qui
sentenciam dedit, Iudae, qui perdidit, et dyaboli, qui temptavit.
Quare igitur solum nomen Machometi tacuistis? Set ecce in multis
alijs imponit vobis mendacium Machometus in suo alchorano. Vos
igitur omnes scripsistis, quod Christus crucifixus est et mortuus, et
ipse dicit nequaquam, set eius similis. Et hec dicentes, Sarraceni
prevalent contra nos, et alchoranum prevalere videtur maxime in partibus
Orientis contra evangelium modo fere septingentis annis. O
sancte Paule, predicator veritatis et doctor gentium, qui fidem roborasti,
vicia extirpasti et inseruisti virtutes! Disperse sunt epistole tue
inter Sarracenos et eas contemptibiliter dividunt quia dixisti, quod
Iesus Christus est Deus et Dei filius. Nam ipsi pro efficaci argumento
in alchorano inducunt, quod Deus nullo modo potest habere filium,
quia non habet uxorem. Et hec dicentes prevalent contra nos, ymmo
dicunt, quod hec est causa, quia Deus affligit nos, quia habet pro
malo, quod damus ei filium Tu, sancte Paule, dixisti (1 Cor., VI, 18):
«Fugite fornicacionem»!. Et Machometus in suo alchorano permittit fornicacionem.
|
|