Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 138


Ut noscar fama, Clio, mea carmina clama,
fingere quemque mones, illius acta probes.
Inmodicis escis vastabat semina messis
agricolis caris sus inimicus agris.
Sub specie furis vastabat commoda ruris;
hunc ut laedat aprum, servat homullus agrum.
Rusticus observat ne sulcis credita perdat
vel de carne feri cena paretur eri.
In medio noctis segetes exterminat hostis
ut, velut ante solet, ruris amoena voret.
Nocte facit fraudem; detruncat rusticus aurem,
dixit truncata: 'laedere siste sata.'
Aure fuit caesa; tamen optat laedere laesa:
inde magis saevit; nocte sequente redit.
Mente furit saeva; fuit auris et altera caesa;
additur ut pereat, tertio si redeat.
Credo, nihil scivit, quia tertio rura petivit;
dum furit atque redit fixus ad ima perit.
Hunc domino messis custos praesentat agrestis,
reddita membra coquo torruit ipse foco
(ni, velut ars poscit, quae fervens undula coxit),
cumque fuit sero mensa paratur ero.
Mappae ponuntur, membratim cuncta feruntur;
cor patronus amat, cor sibi nemo dabat.
Pocula post vini cor praecipit ille requiri;
cor quod habere nequit, multa minando, petit.
Scit coquus id quod erat, sic fando murmura sedat:
'sus quod non habuit quaerere nil valuit.
Non tibi verba dabo, cor non habuisse probabo,
postquam tanta tulit qui tua cena fuit!'
Fabula nostra viros indoctos atque peritos
quae bis causa nocet, sit fugienda, docet.

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio