Marcii Antonii. Sother Rome fit papa. [Et si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt
eodem tempore, recure ad cronicam Ygni pape primi, et omnia invenies].
XXI. De Comodo, Marci filio, imperatore.
Anno ab incarnatione Domini CLXXXIIII. Comodus Marci filius regnavit apud Romanos
an. XIII; nichil paternum habuit, nisi quod contra Germanos dimicavit. Septembrem a suo nomine
Commodus nominari voluit; termas Rome fecit; uxoris poculo est occisus; adeo nequam fuit, quod
etiam mortuus humani generis diceretur inimicus, quia multos nobiles interfecit. Victor Eleutherio
in apostolica sede successit. Hisque temporibus fuerunt Catafrige, a Frigia dicti heretici, qui secundas
nuptias condempnabant; quorum auctor fuit Montanus, qui se Paraclitum nominabat, habens secum
duas mulieres, Priscam et Maximillam, insani spiritus, que se prophetissas esse iactabant. [Et si vis
aliud invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore, recurre ad cronicas Pii pape
primi et Sother pape I].
XXII. De Helio Pertinace imperatore.
Anno ab incarnatione Domini CXCVII. Helius Pertinax regnavit apud Romanos men. VI.
Hic septuagenario ator, cum prefecturam Urbis ageret, ex senatus consulto imperare iusus est, et
quia pertinaciter resistebat, Pertinax dictus est; quem cum senatus rogaret, quod uxorem suam vocaret
augustam, respondit, quod sufficeret, quod regnaret invitus. Pertinax scelere Iuliani occiditur.
XXIII. De Iuliano imperatore.
Anno ab incarnatione Domini CXCVII. Iulianus apud Romanos regnavit men. VII, quem
apud pontem Milvium Severus occidit; post dictum Helium Pertinacem fuit.
XXIIII. De Severo imperatore.
Anno ab incarnatione Domini CXCVIII. Severus regnavit apud Romanos an. XVII.
Hic fuit ex Affrica oriundus, phylosofus civilibus studiis clarus, sed parcus; multa bella feliciter gessit.
Nam Parthos, Arabas, Britanos superavit, et quendam Claudium Albinum, qui fuerat in morte Pertinacis
et se cesarem in Gallia fecit, apud Lugdunum occidit; ut receptas provincias vallum fecit a
mari ad mare per CXXII milia passuum; termas Rome fecit; Christianos persecutus est; demum
Eboraci moritur in Britania.
XXV. De Antonino, Severi filio, imperatore.
Anno ab incarnatione Domini CCXVII. Antoninus Severi filius, proprio nomine Bassanus,
regnavit apud Romanos an. VII, men. VI, dictus cognomento Caracalla a genere vestis, qua utebatur.
Et eius nomine vocata est; termas Rome fecit, que dicte sunt Antoniane. Inpaciens libidini fuit usque
adeo, quod novercam duxit uxorem; nichil memoriale preter que diximus fecit. Huius temporibus
fuit ‚ Çefirinus papa, cui successit Calixtus papa. Et Antonii Severi filii huius quinta
edictio inventa est Ierosolimis, cuius auctor non apparuit. Amonius Alexandrinus canones evangeliorum
composuit. Ierosolimis Alexander adhuc vivente Narcisco episcopo ordinatur propter etatem |
|