Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 26


videlicet racione, ut prenominatus abbas, suisque successores de
omnibus predictis rebus habeant potestatem tenendi, iuste commutandi,
regulariter ordinandi, vel quicquid iustum visum fuerit
faciendi, absque omni contradiccione quorumlibet hominum. sancimus
insuper, ut si aliquo in tempore orta fuerit contencio de rebus
iam dicti monasterii, nullus audeat deinceps per parentum possessiones
ipsas hereditates contendere, excepto per verissimas cartulas,
et iustas consignaciones. verumtamen statuimus, atque confirmarmus,
ut ipsam semper legem per annorum curricula pars predicti
cenobii accipiat de omnibus suis territoriis ab omnibus hominibus,
quam instituit Astulfus rex Langobardorum De ecclesiis.
nam ex ea quoque re lex alia nec recipiatur, nec a quolibet ulterius
iudicetur persona. si vero fuerit contencio de servis, vel
de alia quacumque re inter aliquem vicinum suum, seu qualecumque
hominem, liceat eis se defendere, sicut prisca consuetudo
fuit, per scariones eiusdem monasterii, nec audeat aliquis ipsos
abbates, vel monachos ad sacramentum invitare, quia contra divinam
auctoritatem et contra regulam est. precipientes igitur
iubemus, ut nullus rex, dux, princeps, marchio, comes, seu aliqua
magna, vel parva totis nostri regni persona iam dictum abbatem,
vel suos successores, aut monachos ex eius cenobio, vel cellis
inquietare, laniare, de prediis monasterii, aut aliquibus rebus disvestire,
aut per placita secularia ducere. recepimus preterea pretextatum
monasterium, cum omnibus pretextatis monasteriis, ac
cellis, rebus quoque, ac familiis ibidem aspicientibus, cum fratribus,
ac monachis, sub nostre tuicionis munburdio. concedimus quoque
et corroboramus, ut nullus ex servis, aut ex familia, vel eos
qui cortisianos vocant, audeant inquietare, aut ad puplicum, vel

Torna all'inizio