Sequitur: quod est sapiens. Sapiens coniunctum nomen est totius divinitatis.
Quia tota divinitas sapiens est, et causale nomen est, et quia a causa
que est sapientia inditum est, et quia nativis, id est substanti[i]s, convenit.
Dicitur enim angelus sapiens, anima, homo. Et ne per innumera
sanctus Dionisius vagetur exempla, de coadunatis beate divinitatis causalibus
generale subdit mandatum. Ait enim: et quodcumque de benideoris
eius muneribus omnium bonorum causa nominatur. Munera “benideora”
sunt munera “benignitatis de rore” Sancti Spiritus manantia. Greca
enim loquendi facundia quedam habet eloquia, que in latinum de verbo
ad verbum transposita, [a]feresim, sincopam et apocopam patiuntur.
Ut hoc vocabulum “benideorum”, in “beni” habet apocopam id est
subtractio finis, in medio sincopam id est recisio partis, in fine patitur
[a]feresim id est verticis recisio in “oris” pro “roris”. Sic et in latinis
dictionibus reperitur, ut mulciber id est mulcens ymbrem, et september
id est septimus ymber. Liber autem Hildegardis abbatisse sancti Roberti
in Pinwa, que nimirum virgo sanctissima prophetissa est et Spiritu
Sancto plena, queque in die Parasceve, sicut celebre vulgatum est, a
quadam coloniensi nobili matrona sevum eiecit demonium, ille inquam
liber intitulatur [S]civias, id est Sciens Vite Vias. Quedam etiam demoniorum
nomina, que in terra illa in humore melancolico multos obsidebant,
ita quod demoniosi putarentur homines, per spiritum luminis
viventis ipsa didicit et retulit, que composita erant ex nominibus corruptis.
Contra que demoniorum nomina, sacra coniuratione confecta et
in modico pergameno conscripta, eosdem nequissimos demones sola
adiurationis carta contactos ab hominibus depulit. Quorum aliquem liberatum
ego cognovi et dedi gloriam Deo. Talia ergo nomina ex corruptis
composita, qui de verbo ad verbum grecos caracteres vertunt, auribus
latinis monstris similia ingerunt sensumque lectionum admodum confundunt.
Expeditius igitur illi latinitati deserviunt conferuntque magis,
qui sensum ex sensu verbis romane professionis accommodis interpretantur.
Magis enim michi superius contulit is qui “divinos” et plus expedite
intelligentie dedit, quam ille interpres qui “deicoros splendores”, id
est Dei decores, litteris latinis expressit.
Sed ad litteram remeandum. Volens itaque auctor super coadunatis
|
|