Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 255

XX


tibi scribendi amico tuo calorem gelificat ?
An potius, que uera dixerim immerita mea te
trahunt ? Aut quod michi iam censuarius factus
esses, stomacantem in mentem uenit ?
Siue quod amicitiam tuam importunus et uiolentus
occupare contendam, tuque meam perinde
quam nec utilem, sed onerosam sentis?
hac uia uelis excutere, et pedetentim te ab illa
simulando, silendo, subtrahere ? Nichil agis;
incassum niteris: utile nisi honestum fuerit,
uera non querit amicitia. Imo utile nullum, nisi
simplex honestum, quod tamen sine utili fere,
iuxta sententiam Ciceronis, esse non potest.
Iamdudum firmasti animum . Vadimonium dedisti
perpetuum, fidem scilicet, quam cum integra
fuerit, auertere aut auferre non potes.
Vidisses prius de amico, si Cordubensi, Lucillo
suo scribenti, ascultare uoluisses,
antequam cum eo deliberatum iri procederes.
Verum nedum querelis locum dedero, precibus
subtraham. Reclude parumper obsecro illam
auream argenteamque tuam eloquentie uenam,

Torna all'inizio