: De secretis mulierum

Pag 7


Excepto tamen hoc quod frigiditate (I. humiditate) gravatis
Iniungi debent (I. debet ) desiccativa dieta
Antidotis siccis adiunctaque balnea sicca,
Ut predicta docent, eadem purgatio fiat
Cumque diagridio vel elactuerio (sic) nitidove
Elleboro matrix purgetur ut ante docetur.
Istorum quodvis addatur acumen oportet.
Sic tota nocte teneat nisi fluxus eorum
Incipiat fieri; rursus supponito donec
Matrix incipiat purgari, terve quaterve
Purgetur matrix si sit tam sepe necesse.
Balnea post dicta fiat purgatio talis
Et fomenta simul et subfumigia dicta.
CAP. 10. Ariditas autem matrici si dominetur
Urine tenuis facies et clara patebit,
Et pulsus durus, habitudo macra, sed oris
Ariditas magna cum fissura labiorum.
His crispi crines aderunt et spermata pauca;
Menstrua sic et spissa nimis, sed raro parebunt.
Ariditas sentitur ab his matricis in ore,
Asperitas et durities, fissura sub illis
Partibus; has autem lector curare recuses.
CAP. 11. Sunt alie quedam quibus immoderatua abundat
Fluxus hic, hisque modum nos subveniamus ad istum:
Consolide magne radix in aqua pluviali.
Bulliat aut thapsi barbasci lanceoleve
Aut centinodii, matricis ut inde laventur
Per secreta loca, qua constringentia potent
Armenicusque bolus, mirtilli, mummia, gummi
Quod mittunt Arabea, ypoquistidos atque draconis
Sanguis, myrrha, rosa, balaustia psidia, trita
Et bullita diu sint hec in aque pluviali,
Que sic colentur illarum potibus apta.
Marmore sive cote lapis ematites agatur
Et pluvialis aqua donec tibi (?) rubea patescat.
Menstrua constringunt hec potu sumpte frequenter,
Ampnis athanasie talis commixta valebit,
Si cum pesaario sic immittatur eidem.
Coctanus et cornus cum sorbo mespilus ornus
Cortice mundentur, et aque pluvie socientur,



145




150




155




160




165




170




175




180

Torna all'inizio