Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 586


hereseos, quę antiqui hostis versutia meę electioni irrepsit, a Romano episcopatu
iudico me submovendum". Et adiecit: "Placet vobis hoc?" Et responderunt: "Quod tibi
placet et nos firmamus". Celebrata regulariter sinodo in magna estuatione venerunt
[Romam] rex pariter et episcopi, tum quia non habebant pontificem, qui regem imperiali
donaret potestate, tum quia in eligendo alio cleri quidem habebant electionem,
populi autem subsequentis laudem minime habebant. Sacramento enim [populum]
perstrinxerat prefatus Iohannes nunquam se vivente eos alium laudaturos pontificem.
Interea cum non haberent de propria diocesi, - ut enim superius memoravimus,
languescente capite in tantum languida erant cetera membra, ut in tanta ęcclesia vix
unus posset reperiri, qui non vel illiteratus vel symoniacus vel esset concubinatus
- hac necessitate eligunt sibi Sicherium Pabenbariensem episcopum, canonibus interdicentibus
neminem ad Romanum debere ascendere pontificatum, qui in eadam ęcclesia
presbyter vel diaconus non fuerit ordinatus. In cuius laude pauci quidem laici, sed
qui non Iohanni iuraverant, consenserunt. Primusque omnium post beatum apostolorum
principem in tanta serie Romanorum pontificum alias consecratus Romanus
pontifex apellatus est. Sed secundum decreta beati pape Innocentii: Quod necessitas
pro remedio reperit, cessante necessitate debet utique cessare pariter quod urguebat,
quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio, quam ad presens fieri tempus impellit
.
Sed iam ad proposita redeamus.
Igitur postquam imperiali est rex auctus dignitate, calamitatibus rei publicę
compatiens civitatem a patritiorum liberavit tyrannide; quod valde esset laudabile,
nisi subsequens post macularet commissum. Nam rumoribus populi illectus, quibus
credi non oportere maxima propositio est, tirannidem patritiatus arripuit, quasi
aliqua esset in laicali ordine dignitas constituta, quę privilegii possideret plus imperatoria
maiestate. Sed quid hac calamitate acerbius quidve crudelius, quam qui paulo
ante Tusculanos punierat pro tirannide eisdem damnatis vellet esse consimilis? Quid
namque est, quod mentem tanti viri ad tantum traxit delictum, nisi quod credidit per
patriciatus ordinem se Romanum posse ordinare pontificem? Sed, proh dolor! ubi tot
episcoporum prudentia? ubi tot iuris peritorum scientia, ut quod non licuit dominis
crederent licere servis? Non licuit alicui imperatori summa tenenti in electione se
alicuius Romani pontificis inserere; licebit homini sub potestate constituto? Sed dicent:
"Legimus et Magnum Karolum patritiatus nomine designatum". Quod si legerunt, quare
non intellexerunt? Temporibus enim Magni Karoli Constantinus et Irene Romanum
gubernabant imperium. Et ideo excellentissimo regi Francorum quid amplius his temporibus
conferri potuit quam patrem Romane urbis vel protectorem vocitari? Sic
enim legitur: Karolus rex Francorum et Longobardorum et patritius Romanorum .

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio