amicitias Philosophus distinguit. Est enim communicatio alia quidem naturalis,
secundum quod in naturali origine aliqui communicant; et in ista communicatione
fundatur amicitia patris et filii, et aliorum consanguineorum. Alia vero communicatio
est oeconomica, secundum quam homines sibi in domesticis officiis
communicant. Alia vero communicatio est politica, secundum quam homines ad
concives suos communicant. Quarta communicatio est divina, secundum quam
omnes homines communicant in uno corpore Ecclesiae vel actu vel potentia; et
haec est amicitia caritatis, quae habetur ad omnes, etiam ad inimicos.
Quia ergo caritas benevolentiam importat, quae amicis bona optat, et operatur
bonum ad ipsos; ideo secundum unamquamque praedictarum amicitiarum
amandi sunt amici quantum ad bona pertinentia ad communicationem illam
super quam amicitia fundatur; unde ad patrem et consanguineos amicabiliter
nos habere debemus in eis quae ad conservationem naturae pertinent; et ad
domesticos in his quae ad dispensationem domus pertinent; ad concives in his
quae ad civilem vitam spectant, sicut est simul conversari, et morari in operibus
civilibus; ad omnes autem homines in his quae ad Deum spectant, ut omnibus
optemus vitam aeternam, et operemur ad salutem ipsorum secundum
modum nostrum.
Tamen, simpliciter loquendo, secundum illam amicitiam maior debet esse dilectio,
quae magis accedit ad id quod magis diligendum est. Maxime autem diligendus
est Deus: et post hoc maxime debet homo seipsum diligere, ut dictum
est. Et quia ultima dictarum amicitiarum, scilicet caritas, magis appropinquat
ad dilectionem Dei; ideo si ab illa priores amicitiae separentur, potior simpliciter
esset ipsa sine aliis, quam aliae sine ipsa. Non autem separantur quantum
ad aliquem qui in hac vita vivat; sed post mortem separantur ab amicitia caritatis
damnati. Unde plus debeo diligere hominem christianum quam patrem
meum infidelem defunctum, simpliciter loquendo; quamvis liceat secundum
affectum naturalem in illud magis ferri quod magis secundum naturam nobis
coniunctum est.
Prima amicitia magis proxima est ei qua aliquis seipsum diligit, quam secunda;
et secunda quam tertia; et tertia simpliciter quam quarta tantum. Et ideo
Ambrosius hunc ordinem
dilectionis ponit, ut primo diligantur consanguinei, ad quos habetur prima amicitia:
secundo domestici, ad quos habetur secunda, quantum ad illos qui nobiscum
in domo conversantur; et tertia quantum ad illos qui nobis in civilibus et
honestis actibus familiares sunt: tertio inimici, ad quos solum quarta amicitia
habetur; et hoc intelligendum est simpliciter loquendo. Sed secundum quid
potest ordo iste mutari, ut scilicet magis amicabiliter me habeam ad familiarem
qui mihi convenit in operibus honestis quantum ad societatem in istis, quam ad
patrem qui in istis non communicat; et sic est intelligendum de aliis.
|
|