Militianus miles regis ipse dominabat totam terram Siriae. 
Dedit illi Dominus filium; posuit illi nomen Geminus, quia 
geminator fuit in opere Domini, geminata talenta reportauit ad 
Dominum suum. Anima eius semper intenta erat ad monasterium 
aut sanctam ecclesiam. 
Audientes Caldei de Sammaria, quod Militianus habebat mentem 
in Domino et ipse dominabat totam Siriam, Calcedoniam uenerunt 
in terram applicuerunt nauiculas et peruenerunt in terram 
Siriae. Et despoliauerunt et depredauerunt, et reuersi sunt ad mare, 
et steterunt ibi dies triginta, quia non inuenerunt nauiculas. 
Audiens Militianus contristatus est nimis, iratus est ualde. Venit 
ad filium suum Geminum et misit se ad pedes eius, postulans ei, 
ut prestet adiutorium et impendat sibi auxilium. Et dixit ad filium 
suum Geminum: «Fili dilectissime, terra mea depredata est 
et ego uolo committere bellum aduersus eos, quia depredauerunt, 
propter nomen Domini et propter captiuitatem populi, quoniam 
melius est nobis mori in bello, quam uidere malas gentes communiter 
habitare cum nostra». Respondit Geminus et dixit patri
  |  
  |