Ecclesiae, liquido enitescere fideliter credimus si haec talia dum fiunt,
dominante nobis inertia, silentio tegimus, negligentiae torporisque ignaviae
procul dubio damnari videmur.
Unde Redemptoris nostri sententia exhortando nos pleniter instruit
dicens: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra
bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est ». Ideoque, fratres
karissimi, praeclara sanctorum miracula quae in hac praesenti vita corruscant,
merito elucidari debent in saeculo, quatenus quos propria non excitant
merita, saltem visis tot virtutum signis aliquantulum pertimescant,
atque a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur, quandoque resipiscant,
videant quoque illorum pia opera per quae itur in caelum, eorumque
glorifica imitentur exempla, et glorificent Deum patrem omnipotentem
in caelis, qui est per omnia benedictus in saecula.
Nunc igitur, omissis pluribus sanctorum gestis, quae animo occurrunt,
ad ea quae de beato Symeone glorioso Christi confessore proposuimus,
fideliter accedamus; ac primitus de virtutum eius miraculis, quae
per eum Deus omnipotens per intervalla temporum operari dignatus est,
uae vel in vita gessit vel quae inibi, ubi gloriosum corpus eius humatum
est, sub nostro tempore visa sunt, ad laudem et gloriam Domini nostri Iesu
Christi, prout facultas suppeditat, disseramus. Sed quia virtutum eius signa
mira et innumera sunt, quae in transmarinis atque Galliarum partibus,
nec non Hyspaniae finibus, Deo cooperante, gessit; quae etiam prae multitudine
laboriosum esse enarrare duximus, ea tantum quae vera
|
|