fidem reputent, fidei iuramenta non servare.
O quam pestiferum ab Ecclesiae rectoribus emanat
exemplum? quam evidens omissa veritate
deceptio? ut regibus et principibus orbis, quibus
propter impatientiam invident sint praecipue
praecavendi, ne de facili se praebeant in
manus eorundem, qui semper intercipere conantur
incautos, et pium reputant innocentiam
condemnare. Nos autem, qui omnes
et singulos eorum, tum ex vicinitate, tum
ab experto, intus et in cute jam novimus, taliter
te per imaginem rerum ab eorum fallaciis
cautum volumus observari, ut vobis intendamus
praecavere sperantes in eo, qui reges et
regna constituit, quod juste injuriam propulsantes,
violentiam nobis illatam, nostrarum
virium conamine propellemus, et in gladio
justitiae, quem authore Domino bajulamus,
sacerdotum gladios, quibus abjecta stola,
lumbos suos inhoneste praecingunt, justius retundemus.
Dignum insuper duximus ad
tuam notitiam perferendum, quod idem Papa
sicuti est suis motibus praeceps, et inconstans
in omnibus viis suis, strenuis viris de Francia,
cruce signatis, et pro voti executione ad iter
accinctis prohibuit censura Ecclesiastica, ne
transeant in praesenti, non attendens necessitatem
Christiani exercitus, in ultramarinis partibus
commorantis: cui in emergentis casus articulo,
nedum de cruce signatis, sed de noviter
consignandis deberet in auxilium subvenire.
Unde ab operibus ejus, quae suo testimonio
profitetur authorem potes agnoscere, quod
duplicitas viarum suarum scandalum generet,
et totius universitatis incommodum
subministret.
|
|