Petrus Pisanus: Carmina

Pag 48


ITEM VERSUS PETRI GRAMMATICI.
1. Nos dicamus Christo laudem genitoris unico,
mundi legitur librorum qui creator paginis,
cuius fine clemens venit, liberare perditos.
2. Ante secula qui natus paterna substantia,
ut salvaret quos creavit carnem nostram induit,
et innumeris ostendit virtutem miraculis;
3. Rupit tartara calcato draconis imperio,
cuius mos terrarum orbem vastabat invidia,
vinctos diu paradysi perduxit ad gaudia.
4. Qui te, Paule, poetarum vatumque doctissimum
linguis variis ad nostram lampantem provintiam
misit, ut inertes aptis fecundes seminibus.
5. Greca cerneris Homerus, Latina Vergilius,
in Hebrea quoque Philo, Tertullus in artibus,
Flaccus crederis in metris, Tibullus eloquio.
6. Tu nos gestu docuisti exemplorum credere,
quod amoris agro nostri plantatus radicitus
tenearis, nec ad prisca cor ducas latibula.
7. Cum grammatice Latinis fecundare rivulis
non cesses nocte dieque cupientis viscera
partiumque ratione Grecorum sub studio.
8. Haec nos facit firmiores doctrina laudabilis,
vestra de permansione qua fuit dubietas,
quod te restis nostrae cinxit nec dimittit anchorae.
9. Credimus post Grecam, multis quam ostendis, regulam
te iam doctis traditurum Hebreorum studia,
quibus ille Gamalihel doctor legis claruit.

Torna all'inizio