fidelium circa feretrum custodia pernoctaret, conticinio iam fere noctis
emenso ac gallicinio propinquante, qui mortuus iacebat repente prosiluit
et sic omnes undique circumstantes ammirationis stupor et intolerabilis
horror invasit. Tunc ille magni clamoris animadversione vociferans, tremens
et horribiliter expavescens rogare coepit adstantes, ut psalmodiae
piisque votis valenter insisterent, quatinus tetros nequitiae spiritus, qui per
angulos ac parietes domatis undique videbantur, sanctis orationibus
effugarent.
Cumque fusis ad Deum precibus more fumi vento perflati daemones
evanuissent, ille terrore deposito et securitatis animatus audacia, quod sibi
in occulto contigit, publice coram omnibus enarravit. Egredienti, inquit,
mihi de corpore, duo protinus angeli splendidae claritatis occurrunt, qui
me secum ducere in superiora coeperunt. Sed ecce me nigrantes daemonum
turmae velut falanges Ethiopum undique circumfundunt, meque
tamquam sui iuris hominem acri nimis et inportuna vehementer exactione
reposcunt. Noster, inquiunt, hic homo est, sub nostris ditionibus
vixit, nostris optemperare legibus non omisit. Semper enim illi lex carnis
inviguit, legem vero spiritus funditus ignoravit. At contra beati angeli
responderunt: Non, inquiunt, diffitemur vestrum fuisse dum in propriis
viveret. Non enim licet resistere veritati. Sed quia nunc in obsequio
reginae caelestis, dominae nostrae, defunctus est, nequaquam impietati
vestrae pro vitae suae reatibus subiacebit, qui vitam suam pio fine conclusit.
Nec ad aeterni iudicis poterit perire conspectum, qui genitricis eius sibi
providit auxilium. Ad haec illi: Cum Deus, aiunt, proculdubio iustus sit
iudex, numquam, quod nostrum est, auferet, nec adversum nos praeiudicialiter
aget, cum iniustitiam prorsus ignoret.
Cumque vim angelis inferre temptarent, angeli vero lenius atque
remissius iam cognita veritate resisterent, adfuturum tamen sibi continuo
profitentur auxilium, et Dei genitricis celerem comminantur accursum.
Sed cum hinc isti modesta circa me tuitione contenderent, illi e diverso ad
|
|