Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 186

VII


AD EUMDEM. VII
 
Neophytum hunc preter consuetudinem gratiosum
a te uenientem accepi facie liberalem,
et tui adeo amatorem, ut gratiam non paruam
habeam uidisse, atque audisse se. Sermonum
maximus elargitor est, sed quia haud impurus,
semper comes huiusce sermonis est uenia. Queso
uti profero capias; semper enim gratia dulcedinis,
aliquid ioco dignum interserendum est
literis. Muta refert, multaque narrat, nunc de
singularissimo amore quem erga me tuus semper
aut auget, aut consolidat animus; nunc se
felicem dicit ex contubernio quod se tecum habiturum
sperat Quid multa ? Ut alias etiam
nunc accipe: omnes tibi nectis, omnes inebrias,

Torna all'inizio