Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 168


ARTICULUS 2
Utrum in Angelis possit esse personalitas.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Angelis non possit esse personalitas. Individuatio enim est
de ratione personae, quia persona est rationalis naturae individua substantia.
Principium autem individuationis est materia. Cum ergo Angelus materia
careat, ut dictum est, videtur quod ab eo personalitas excludatur.
2. Praeterea, omnis forma, quantum est de se, communicabilis est et universalis.
Sed Angelus est forma simplex. Ergo videtur quod sit universale. Sed universalia
non dicimus personas, ut dicit Boetius.
Ergo videtur quod Angelus non sit persona.
3. Praeterea, perfectio debet perfectibili proportionari. Sed forma intelligibilis,
quae est perfectio intellectus, non habet rationem singularis, sed magis universalis.
Ergo nec intellectus. Sed Angeli sunt divini intellectus et divinae mentes,
ut dicit Dionysius. Ergo non sunt personae.
4. Praeterea, persona est rationalis naturae individua substantia. Sed a
Dionysio ponitur Angelus in ordine intelligibilium, quae supra rationabilia
consistunt. Ergo videtur quod Angelus non sit persona.
SED CONTRA, persona, secundum Magistros, est hypostasis proprietate distincta
ad dignitatem pertinente.
Sed Angelus, cum sit quid subsistens, dicitur hypostasis,
et eius proprietates sunt nobilissimae. Ergo videtur quod sit persona.
Praeterea, hoc idem habetur ex littera et ex dictis Richardi de Sancto Victore,
qui secundum diversas proprietates, diversimode personam ponit in homine,
Angelo et Deo.
Solutio
Respondeo dicendum, quod personalitas est in Angelo, alio tamen modo quam
in homine: quod patet, si tria quae sunt de ratione personae considerentur, scilicet
subsistere, ratiocinari, et individuum esse. Subsistit enim homo in partibus
suis, ex quibus componitur; sed Angelus in natura sua simplici nullo indigens
partium vel materiae fundamento. Ratiocinatur homo discurrendo et inquirendo
lumine intellectuali per continuum et tempus obumbrato, ex hoc quod cognitionem
a sensu et imagine accipit: quia, secundum Isaac in lib. de Definit., ratio
oritur in umbra intelligentiae; sed Angelus lumen intellectuale purum et impermixtum
participat; unde etiam sine inquisitione deiformiter intelligit, secundum
Dionysium. Similiter incommunicabilitas est in homine ex hoc quod natura sua

Torna all'inizio