partibus duxeritis assignandum; scientes quad eis precepimus ut
tali die vestris se conspectibus representent. Si vero de partium
voluntate processerit, ad definitivam sententiam nostra
vice legitime procedatis.
LXXXXIV.
De subdito ad prelatum littera blandiloquii.
Venerabili in Christo patri, unico domino ac refugio speciali
G. Dei gratia dignissimo Tarabiensi episcopo ubique terrarum
magnificato dignis laudibus et honorato meritis proprie
bonitatis, M. scolaris Bononie eius minimus clericus, humilis,
fidelis pariter et devotus se ipsum totum ad pedes cum omni
qua potest promptitudine serviendi et sincera cordis et animi
puritate. Non sunt loquele neque sermones per quos
mentis mee magnum gaudium exprimatur, quod tunc veraciter
habui et suscepi magnifice, cum de vestre promotionis
honore cognovi; quia post solum Deum mee parvitatis
estis reverendus pater, pius pastor, benignus iudex,
iustus rector, clemens artistes, honestatis exemplum, prudentie
speculum, misericors dominus, benefactor precipuus,
portus tutissimus, et refugium singulare; sub cuius umbra
respirare cupio, proficere, vivere ac studere; a quo recognosco
vitam post solius gratiam creatoris, et quam in
mundo possum habere scientiam et honorem. Recommendo
itaque benignitati vestre meam devotionem, vestre supplicans
bonitati affectione qua possum, quatenus me inter vestros servulos
dignemini computare, mihi secure precipientes si qua valeo
facere vobis grata, in vero scientes quod vestre paternitati
servire cupio cunctis temporibus et placere. Cum autem
paupertate coactus non possim perficere inchoatum studium
|
|