manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem,
quantoque modestius, ut recedendo Christi altaribus non servirent,
quam haec accedendo polluerent. Pium est enim credere, quia quisquis
nunc peccata propria recognoscens ac deserens a suo se ministerio
humiliter reprimit, in die iudicii eundem, quo se sponte privaverat, ordinem
optinebit. Quod in libro Ezrae significari videtur, ubi sacerdotum
genealogia describitur. Ibi quippe sacra narrat hystoria, quia quidam
sacerdotum quaesierunt scripturam genealogiae suae, et quoniam reperire
non potuerunt, eiecti sunt de sacerdotio. Illi plane veraciter filii sacerdotum
sunt, qui sacerdotaliter vivunt, hii sacerdotalis generis lineam servant,
qui vitam suam Deo sacrificium offerunt, ac de sacerdotali se prodire
prosapia religiose vivendo testantur. Et dum sanctorum sacerdotum imitantur
exempla, quae legunt, tunc in sacris eloquiis sacerdotum se filios
recognoscunt. At hii qui carnaliter vivunt et pravorum sequendo vestigia
quasi de saecularium generatione descendunt, merito de sacerdotum proiciuntur
ordine, quorum se per vitam reprobam nequeunt filios invenire.
Et notandum quod illic sequitur: Dixit Athersatha eis, ut non comederent
|
|