dextera collocavit. In eadem iterum venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum
per ignem, redditurus unicuique secundum opera sua, impiis utique supplicium sempiternum,
iustis vero vitam aeternam. Divina autem illa ineffabilis natura, in qua Deus
est aequalis patri sanctoque Spiritui, inpassibilis, inmutabilis, inconvertibilis, ubique
praesens semperque omnipotens, inviolata permanens, in qua regnat in unitate et
trinitate cum patre et Spiritu sancto et nunc et semper et per cuncta saecula
saeculorum. Amen.
Hanc igitur catholicae fidei sincerissimam puritatem volumus omnes Dei sacerdotes
omnesque gradus ecclesiae summo cum studio et absque ullo vitio, ita ut ne
unus quidem apex intermittatur vel augeatur, distincte et sensatim discendo memoria
retinere et posteris suis discenda derelinquere. Si quis vigilantiori sensu praeditus
ante potuerit, laudamus et hortamur. Qui vero inbecilli ingenio torpens ante nequiverit,
in anniversaria tamen proximiore huius venerandi concilii volubilique sessione,
cum vestris obtutibus auxiliante Domino pusillitatis nostrae praesentiam vita comite
repraesentare meruerimus, Deo amabilis fraternitatis vestrae caritas, hanc, sicut dictum
est, memoria retineat, ita sane, ut in nostrae humilitatis aspectu eam studiose valeat
recensere; alioquin difficile vos vitare ecclesiasticas ferulas estimate.
Symbolum vero et orationem dominicam omnis Christianus memoriter sciat,
omnis aetas, omnis sexus omnisque conditio, masculini, feminae, iuvenes, senes, servi,
liberi, pueri, coniugati innuptaeque puellae, quia sine hac benedictione nullus poterit
in caelorum regno percipere portionem. Qui autem observaverit haec et a malis
operibus se custodierit, et in praesenti saeculo salvus erit et in futuro cum angelis
congaudebit.
Non novas, karissimi, regulas instituimus nec supervacuas rerum adinventiones
inhianter sectamur, sed sacris paternorum canonum recensitis foliis ea, quae ab eis
bene gesta salubrique promulgata mucrone persistunt, summa devotionis veneratione
amplectentes recentiori stilo opere praecium duximus renovare, quatenus ad modum
mundi ac ruminantis ungulasque findentis animalis, devoratas aescas ad faucem memoriae
revocantes, quasi ruminando per sacre lectionis studium dudum depastum spiritale
pabulum subtilius liquidiusque sese in ventre mentis refundat. Quo satiati dilitiarum
suaviter aepulo ad referendas superni largitoris gratias, de cuius benignitatis manu
|
|