Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 440


autem producuntur quantitate quod quasi videntur frangi.
Cum ipsum autem maturum est, viridis est coloris, et sic vindemiatur
sicut hic vindemiantur uve, ponendo illud in sole ut
desiccetur. Quod cum desiccatum est, ipsum in vasis colocatur.
In hoc etiam nemore sunt flumina, in quibus sunt multe male
cocodrie, id est serpentes.
 
De civitate Polumbo ubi bos pro deo adoratur de cuius urina Rex
et Regina illius terre omni mane, cum exit de stabulo, lavant
facies suas, et de eius stercore sibi pectus ungentes. Cap. X.
 
1. A capite nemoris huius versus meridiem civitas quedam
habetur nomine Polumbum, in qua nascitur çinçiber, melius
quod in mundo nascatur. Et tot et tanta mercimonia in ista
civitate sunt quod multis incredibile videretur.
2. Omnes in hac contrata adorant bovem pro deo suo, dicentes
ipsum esse quid sanctum, quem faciunt sex annis laborare;
in septimum est in comuni. Hunc autem ritum in se continent
et observant. Nam quolibet mane accipiunt duo bacilia
de auro vel argento, que quando dimittunt bovem ipsum
de stabulo ponunt sub illo. In uno quorum accipiunt urinam,
in altero quoque immundiciam aliam. De urina lavant facies
suas, de altera vero immundicia ponunt primo in medio visus
in uno loco, deinde in ambabus sumitatibus gennarum et postea
in medio pectore. Ita in quatuor locis ipsi ponunt. Quod cum
sic fecerunt dicunt se fore sanctificatos. Et sicut facit populus
sic et Rex et Regina.

Torna all'inizio