expletos. unde ea omnia, que vobis superius per iam dicta conveniencia
dedimus, et tradidimus nobis nec ad successoribus nostris,
nec alicui nullam reservavimus, amodo et usque ad iam dictos decem
annos expletos. obligamus nos, et successoribus nostris, vobis et
vestris heredibus omnia supradicta, que vobis per iam dicta conveniencia
dedimus et tradidimus, defendere, et antestare ab omnibus
hominibus, ab omnique partibus, pro eo quod sic inter nos convenit.
a completos vero superius dictos decem annos omnia supradicta, que
vobis superius per iam dicta conveniencia dedimus et tradidimus,
reveniant ad possessionem superius dicti nostri monasterii, et eius
abbatibus et rectoribus. nam si nos qui supra Paulus abbas vel
ad successoribus nostris amodo, et usque ad iam dictos decem
annos expletos hac conveniencie cartula, per qualecumque ingenium,
disrumpere aut removere quesierimus, aut si non fecerimus, aut non
compleverimus omnia et in omnibus, sicut superius diximus, et
inter nos convenit, quinquaginta bizantos solidos pena nos, et successoribus
nostris, vobis et vestris heredibus componere obligavimus
pro eo quod sic inter nos convenit, et ita inter nos exinde
predicta conveniencia fecimus, et firmavimus. et taliter nos qui
supra Paulus abbas una cum consensu fratrum et monachorum
predicti nostri monasterii, et erga nos habendo Petrum clericum
et notarium, advocatorem eiusdem nostri monasterii, qualiter nobis
congruum fuit secundum legem fecimus, et te Petrum notarium
scribere rogavimus. Ego qui supra Paulus abbas. Ego Bonicius
presbiter et monachus. Ego Vigilancius sacerdos et monachus.
Ego Petrus sacerdos et monachus. Ego Iohannes subdiaconus et
monachus. Ego Petrus clericus et notarius. Ego qui supra Atenolfus
castaldeus et iudex. Ego Maio castaldeus. Ego Madelfrit.
|
|