presbiterum, monachos prefati monasterii postulare nostram 
clemenciam, ut omnia quicquid in octabo anno principatus 
nostri, mense augusto, nona indiccione per rogum Iohannis, qui 
fuit abbas Sancti Vincencii, concessimus per breve sigillatum ab 
anulo nostro cum arvibus brevi sigillamus in prefato monasterio. 
Ecce nunc, per rogum Audoaldi comitis cognati nostri, 
concedimus in monasterio Beati Vincencii, ubi nunc, Deo favente, 
Maio reverentissimus abbas preest, ut ab illo anno, quod superius 
dictum est, et in antea amodo facta est detestacio, ut nullus ex 
nostris optimatibus, iudicibus, aut a quavis nobiles et ignobiles, et 
qui sub nostra potestate sunt, ut qualiscumque monachus, aut prepositus 
monasterii Beati Vincencii de rebus, vel familiis ipsius 
monasterii facere quamvis obligacionem, aut convenienciam; et si 
facere voluerit qualemvis obligacionem, nullatenus ibi essent consencientes, 
absque nutum nostrum, vel de suo abbate, aut de eius 
missum; et si contigerit, ut factum sit, stabile non sit. ideo 
sic statuimus cum nostris optimatibus et iudicibus, ut amodo in 
antea nullus prepositus, aut monachus prefati monasterii habeat 
potestatem de rebus, vel familias predicti monasterii per quamcumque 
racionem vendere, aut cambium facere, aut obligare, absque 
noticiam nostram, et de iam dicto abbate, et de eius successoribus, 
vel missum eorum, quia sic nobis rectum esse comparuit. et si 
contigerit, ut absque nutum nostrum, vel ipsius abbatis, aut de eius 
successoribus, vel missum eorum factum sit, stabile non sit, sed 
omnia redeant in potestate monasterii Sancti Vincencii. in ea videlicet 
racione, ut amodo et deinceps per hoc nostrum roboratum 
preceptum predicta omnia, que preleguntur, firmiter habere, et 
possidere valeatis vos, vestrique successores, et cuncti rectores prefati 
monasterii, et a nullo ex nostris iudicibus, idest comitibus, 
castaldeis, vel a quibuscumque agentibus habeatis aliquam requisicionem, 
sed perpetuis temporibus firmiter possideatis. Quod
  |  
  |