Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani

Pag 94


Est eius sublimis honos, quo cetera dempto
Virtutis titulo clari privantur et ipsi
Dii quoque, sola decus probitas sibi vendicat istud.
He que augentur opes exauste pectore manant,
He sole comitantur herum, mors cetera perdit.
Huic celeste genus, quam mens enixa superna est.
Fonteque prosiliens supero, delabitur imis.
Mortales differre facit, quia clarior alter
Cui comes est reliquo, sine qua nam quisque ferarum
Condictionis erit: fiet distante decore
Nonne pecus virtutis homo? qui celsior astris
Hac famulante choris conpar celestibus, altas
Aggreditur deitatis opes, consorsque superni
Hec animi, sublime suis lucratur alumnis
Nomen, ut almorum numerentur in agmina divum.
Quam felix huius proles, quam plena decoris!
Temperies siquidem que blandimenta cohercet
Carnis, metitur rerum Prudentia fines
Altera, Iusticia est harum non infima consors.
Quid melius natura dedit, quid gratius? Ortum
Siderea de sede trahit, velud hespera fulget
In terris, etenim divine legia ymago est.
Federis humani vinclum morumque magistra

Torna all'inizio