28. Quam feliciter, Maria, uestrae, Martha, lacrimae  
sunt in gaudium conuersae mille modis melius  
quam fuerunt ante luctum, quia mitis dominus  
uos dilexit et aeterna praecinxit laetitia.  
29. Haec est illa terra priscis repromissa patribus,  
quam fluentem melle, lacte scriptura commemorat.  
Christi caro per hanc terram, quam sumpsit ex uirgine,  
recte potest designari per figuram typice.  
30. Mel et lac dulcedo potest sentiri roriflua,  
quae de fonte redundauit dei sapientiae,  
necnon opus pietatis, uirtutum miracula  
quae per mundum radiauit signis mirabilibus.  
31. Nam quid dulcius Mariae, quid Marthae suauius  
esse potuit quam uerbi degustasse pabulum,  
quod ex eius meruerunt labiis percipere  
uel quo uiuum receperunt de sepulchro Lazarum?  
32. O quam felix et beata constat illa anima,  
ad hanc terram quae per fidem cordis cum munditia  
intrat passibus amoris cincta dei gratia.  
Hoc, quod credit corde, firmat uenerandis actibus.  
33. Quam infelix quamque rea semper miserabilis,  
ad hanc terram quae non intrat, reprobata uitiis,  
quam repellit infidelis et peruersus animus.  
Haec ad tartari tormenta discendit sulphorea.  
34. Praesta mihi, deus meus, rerum bone conditor,  
in hanc terram recta fide mundo corde gradiens  
introire iam Iordane transmisso balsigero,  
quod designat per figuram sacramentum baptismi, 
  |  
  |