Ad quartum dicendum, quod famulus dans eleemosynam per imperium domini, se
habet sicut instrumentum illius domini; unde Philosophus dicit in 8 Ethic.,
quod servus est sicut organum animatum. Instrumentum autem movet motum:
et constat quod alia est actio moventis ipsum, et alia actio qua ipsum movet
aliud: non enim secundum eumdem motum potest esse idem movens et motum.
Unde alia numero est actio domini et servi; et ideo nihil prohibet unam esse
bonam, et aliam malam.
Ad quintum dicendum, quod de hoc duplex est opinio. Quidam enim dicunt,
quod suffragia quae facit in mortali peccato existens, si opus operantis consideretur,
non sunt meritoria nec agenti nec ei pro quo fiunt. Si autem consideretur
opus operatum, ut ipsum sacrificium, vel aliquid huiusmodi, sunt meritoria
ei pro quo fiunt, et non operanti; et ideo non sequitur quod eadem operatio sit
meritoria et non meritoria: quia operatio ipsa nullo modo meritoria est. Sed
quia efficacia suffragiorum mensuratur secundum caritatem eius pro quo fiunt,
quia tantum valet unicuique quantum meruit ut sibi valerent, ut Augustinus
dicit; ideo ab aliis verius dicitur, quod etiam ipsa operatio sine
caritate facta valet ei pro quo fit, virtute caritatis eius, et non operantis. Nec
tamen sequitur quod illa operatio bona sit simpliciter, sed quod est bona huic
pro quo fit. Simpliciter enim bonum est quod facienti bonum est, ut in 1 libro
dictum est, dist. 46. Nec est inconveniens quod aliquid simpliciter malum sit,
quod tamen alicui bonum est, ut ibidem dicitur.
ARTICULUS 5
Utrum aliqua actio humana sit indifferens
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod aliqua actio indifferens inveniatur in actibus humanis. Nihil
enim potest esse medium inter bonum et malum nisi indifferens, quod neque
bonum neque malum est. Sed bonum et malum, sunt contraria mediata, ut in
praedicamentis dicitur. Ergo aliqua actio est indifferens.
2. Praeterea, sine caritate non potest esse aliquod meritum. Sed non est dicendum,
quod qui non habet caritatem, quolibet suo actu peccet vel demereatur:
quia consulitur ei ut aliquos actus ex genere bonorum faciat. Ergo videtur quod
aliquis actus sit qui neque est meritorius neque demeritorius; et sic idem quod
prius.
3. Praeterea, nullus actus vel voluntas bonitatem habet, nisi referatur in finem
dilectionis, ut supra dictum est. Sed contingit frequenter agere etiam quaedam
quae secundum se mala non sunt, quae in finem dilectionis non referuntur. Ergo
huiusmodi nec bona nec mala erunt; et ita erunt indifferentia.
|
|