vestem vel exiguam pecuniam per literas petat. Personarum vero tria genera sunt: nostra, qui scribimus, eorum ad quos scribimus et eorum de quibus scribimus. Causa igitur posita, personae considerandae sunt. Si honesta sit, nec valde gravis aut difficilis et inter pares personas saepius agitata aut ullo aut peregrino exordio utendum est. Si nova, gravis aut difficilis. Item, si is ad quem scribimus, nos vel aetate vel dignitate vel honore vel potentia vel virtutibus vel aliis partibus antecedat, longiori exordio uti necesse est. Si de negotiis notis inter nos usitatisque ad quemvis scribamus. Item, si literis aliorum respondeamus, propositio rei, de qua scripturi sumus, pro exordio erit. Caetera causarum genera aliud atque aliud, omnia tamen exordium exigunt. Nos quum de singulis epistolarum generibus praecepta trademus, quo pacto in singulis ex ordiri conveniat, aperiemus. Illud in praesentia satis erit admonere, in omni exordio lectorum animos, quam maxime possumus, esse conciliandos. Conciliantur autem tribus illis rebus, benevolentia, docilitate, attentione. Sed benevolentia in primis. Ea captatur vel a rebus vel a personis. A rebus quidem, si eas utiles vel honestas vel laudabiles vel cognitione dignas vel certe iucundas voluptatisque plenas ostendemus. A personis tripliciter
|
|