Magnos ludos  Romanos ludos appellabant, quos in honorem  
Iovis, quem principem deorum putabant, faciebant.  
 Meltom  meliorem dicebant.  
 Matrem Matutam  antiqui ob bonitatem appellabant, et maturum  
idoneum usui, et mane principium diei, et inferi di  
Manes, ut subpliciter appellati bono essent, et in carmine  
Saliari Cerus manus intellegitur creator bonus.  
 Minutum  et  minuere  ex Graeco meioun dictum videri potest.  
 Minores  et  maiores  inter cognomina feminarum poni  
solebant.  
 Minam  Aelius vocitatam ait mammam alteram lacte deficientem,  
quasi minorem factam.  
 Minurritiones  appellantur avium minorum cantus.  
 Minyae  dicti Argonautae, quod plerique eorum ex filus minuae  
fuerant orti.  
 Minucia porta  Romae est dicta ab ara Minuci, qnem deum  
putabant.  
 Minorem Delum  Puteolos esse dixerunt, quod Delos aliquando  
maximum emporium fuerit totius orbis terrarum;  
cui successit postea Puteolanum, quod municipium Graecum  
antea Dikaiarchia vocitatum est. Unde Lucilius (123): “Inde  
Dicearchitum populos, Delumque minorem.”  
 Militem  Aelius a mollitia kata antiphrasin dictum putat, eo,  
quod nihil molle, sed potius asperum quid gerat; sic ludum  
dicimus, in quo minime luditur.  
 Minerrimas  pro minimo dixerunt.  
 Miniscitur  pro reminiscitur antiquitus dicebatur.  
 Minerva  dicta, quod bene moneat. Hanc enim pagani pro  
sapientia ponebant; Cornificius vero, quod fingatur pingaturque  
minitans armis, eandem dictam putat. 
  |  
  |