2. Praeterea, suppositum dicitur, quasi sub alio positum. Sed inconveniens est
dicere, quod divina persona ponatur sub humana. Ergo oportet aliud esse
humanae naturae suppositum quam persona divina. Sed persona divina est suppositum
naturae divinae. Ergo in Christo sunt duo supposita.
3. Praeterea, unio ad alterum non tollit alicui rationem suppositi: quia etiam
pars, ut manus, alicui naturae communi supponitur, cum sit in specie manus.
Sed nihil aliud potest impedire ne humana natura in Christo habeat proprium
suppositum, nisi unio. Ergo habet proprium suppositum praeter suppositum
divinae naturae; et sic idem quod prius.
SED CONTRA, quod est unitum alteri digniori, non habet rationem suppositi:
alias in Christo essent tria supposita secundum tres substantias, vel etiam plura
secundum omnes partes corporis. Si ergo in Christo sunt duo supposita, non
erit aliqua unio Divinitatis ad carnem.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod in Christo sint duo individua. Sicut enim dicit
Damascenus, Filius Dei assumpsit humanam naturam in
atomo, idest individuo. Sed quia natura assumpta est in Christo, dicimus duas
naturas. Ergo et dicere possumus in Christo duo individua.
2. Praeterea, omne quod est, aut est universale, aut particulare. Sed humana
natura est in Christo. Ergo cum non sit universalis, erit particularis. Sed omne
particulare est individuum. Ergo sunt ibi duo individua.
3. Praeterea, secundum Porphyrium, individuum facit collectio accidentium.
Sed accidentia humanae naturae non sunt in persona divina, quae subiectum
accidentis esse non potest. Ergo oportet quod sit ibi aliquod individuum; et sic
idem quod prius.
SED CONTRA, nihil est aliud persona quam individuum rationalis naturae. Sed in
Christo non possunt esse duae personae. Ergo in Christo non sunt duo individua.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod sint ibi duae res naturae. Res enim naturae est quod
constituitur per naturam. Sed divina persona non constituitur per humanam
naturam. Ergo persona Verbi non est res humanae naturae in Christo. Ergo in
Christo sunt duae res naturae.
2. Praeterea, res naturae idem videtur esse quod naturale. Sed naturale, ut dicitur
2 Physic., est proprietas causata ex principiis naturae, vel compositum
ex principiis naturalibus. Sed neutrum istorum convenit divinae personae.
Ergo persona divina non est res naturae humanae; et sic idem quod prius.
|
|