sin minus, nobis in animo est publicam amplitudinem
cum privata dignitate defendere. Neque enim minor
hec iniuria Quiritum quam olim fuit violata Lucretia,
neque nobis deerit Brutus, qui contra Tarquinum se
ad libertatem recuperandam huic populo prebeat ducem.
Et in istos primum, quos nobis preponis, deinde
et in te ferrum stringemus, quod in multos imperatores
et quidem leviores ob causas fecimus».
Hec profecto Constantinum, nisi lapidem eum aut
truncum existimamus, permovissent, que, si populus
non dixisset, tamen dicere apud se ct his passim verbis
fremere credibile erat.
VI. 18 Eamus nunc et dicamus Constantinum gratificari
voluisse Silvestro, quem tot hominum odiis, tot
gladiis subiiceret, ut vix, quantum sentio, unum Silvester
diem in vita futurus fuisset, nam eo paucisque aliis
absumptis videbatur omnis sublatum iri de pectoribus
Romanorum tam dire iniurie contumelieque suspicio.
Age porro, si fieri potest, concedamus neque
preces neque minas neque ullam rationem aliquid profecisse
perstareque adhuc Constantinum nec velle a
suscepta semel persuasione recedere: quis non ad Silvestri
orationem, si res vera fuisset, unquam commotum
assentiatur? Que talis haud dubie fuisset:
19 «Princeps optime ac fili, Cesar, pietatem quidem
tuam tam pronam tamque effusam non possum
non amare atque amplecti, veruntamen, quod in offerendis
Deo muneribus immolandisque victimis nonnihil
erres, minime demiror, quippe qui adhuc es in christiana
militia tiro. Ut non decebat olim a sacerdote
|
|