veritatem ac persuasum esse vobis, confidam. Tamen si attenditis, satis ipse vultus vitium animi sui iudicabit. Sed an sufficiat vitam vobis eius innotuisse, qui honestatem et pudiciciam maxime videbatur colere et potius ad causam, quam nunc sum coram vobis acturus, mentes vestras advertite.
Exemplum insinuationis, qum defessos animos recreamus irrisione, et est irrisio qum aliqua irridemus, ut si calvum hominem deludamus.
Nescio quid cause sit, iudices, cur nostram rempublicam credamus his potius, quibus alte deus frontem subduxit, quam imperitis, nec experientia rerum longa satis saucis. Quid enim esse, iudices, procellitis , queso, quod magistratui civitatis magis convenire iudicandum sit, quam altam frontem gerere et nulla intuitu nube obstare. Sed quis est in hac nostra civitate in ea re, quam modo dixi, vel prestantior vel dignior, quam hic noster civis, cui ita frons splendida est et pura, ut ipsa calvities Eschini poete Siculi cederet, cui – ut legitur – ad solem sedenti, aquila, splendore capitis elusa, testudinem velut marmoreo saxo collisit.
Sed de hoc vestra, quomodo aliud vobis tempus persuadebit, prudentia melius deliberabit; nunc magis ad rem pertinere videtur, ut vos mihi attentos prebeatis in ea causa in qua sum adversario meo responsurus.
Exemplum insinuationis ad recreandum amicos defessos per excessum veritatis.
Ne vestras aures novo, iudices, afficiam tedio, paulisper declinabo a recto cause mee tenore, et rem potius ordiar, que fortassis magis fabule speciem, quam veri vobis proferre videbitur. Vos pro vestra prudentia quid iudicandum sit videbitis. Ego quidem audita referam, qum puer adhuc essem, iudices, et posthac sepe senes grandevos audivi referre insulam quandam in extremis partibus orbis sitam, ubi mures pugnant
|
|