Gaufridus: Summa de arte dictandi

885


PROLOGUS
Sepe mihi dubiam traxit sententia mentem
Taxauique diu mecum sociisne ualerem
Dictandi reserare uiam: set me titubantem
Vester cogit amor tanto seruire labori.
Ergo diu trepidus, uix tandem ueste pudoris
Abiecta, uobis referam quo sidere uestrum
Dictamen lucere queat, quo clausula possit
Lasciuire gradu, quis sit dictaminis ordo,
Que partes, ubi fessa suum distinctio sistat
Vel remoretur iter, que sint connubia uocum,
Et quibus auxiliis uerbi redimatur egestas.
Tabescens igitur liuor macrescat in euum,
Nec presens corrodat opus, nec clara lituret
Dictis dicta suis, nec uerbis uerba uenenet,
Nec pudeat quosdam per opem dictaminis huius
Dictamen reparare suum disiunctaque uerba
Iungere et exangues quasi uiuificare loquelas.
Ne tamen auditum prolixa prohemia ledant,
Hic metris precludo uiam, museque quietem
Largior et faciles ad cetera dirigo cursus.
1. QUID SIT DICTAMEN.
Dictamen est orationum series perfectarum interuallis intercisa distantibus,
nullis metrorum legibus obligata. Singula in hac diffinitione operantur.
Per hoc quod dicit perfectarum orationum series , excludo imperfectas
orationes, que licet ad dictamen faciant, illud tamen non perficiunt.
Per hoc quod sequitur interuallis intercisa distantibus , ostenditur
quod dictamen cum distinctione procedere debet et punctatim.
Per hoc quod annectitur nullis metrorum legibus obligata , uersus et
rithmos excipio, qui sub lege metrica cohercentur. Nam, si uersus
et rithmi legi dictaminum subiacerent, tunc uersificari dictare et uersificator

Torna all'inizio