Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 91


addiscere scientias, et vigorabat et exaltabat illas pre aliis
ceteris deliciis mundi in quibus reges delectantur. Et iussit
diuulgari scientias et libros multiplicari, et statui studia et
congregari huiusmodi libros et eos reponi in vestiarijs regis.
Fuit autem de consorcio illorum librorum iste liber qui dicitur
Kelile et Dimne. Est autem a principio huius libri capitulum
medici Berozie et gestorum suorum, qui narrauit
quibus conuersabatur, donec effectus est heremita et colens
Deum. Et scripsit, post sua gesta, ea que transtulit ex libris
sapientum Indie et questiones quas petebat quidam regum
Indie, Disles nomine, a suo philosopho nomine Sendebar, qui
maior erat in scientia ceteris alijs sapientibus et magis dilectus
apud regem, cui iussit reddere sibi singulis eius questionibus
rationes vni post aliam et inducere suis verbis parabolas,
vt ostendatur sibi per hec semita veritatis et mos
iusticie in suis responsis, et congregaret omnia illa in scriptis,
et conficeretur ex eis liber sapienter aptatus, quom
valeat accipere in sui doctrinam, et sit repositus in suis vestiarijs,
vt possit permanere in hereditatem alijs regibus suis
successoribus. Cuius capitula sunt hec:
Incipiunt capitula huius libri.
Capitulum primum est de Berozia, et est equitatis et timoris
Dei.
Capitulum secundom est de leone et boue, et est capitude
dolo et seductione.
Capitulum tertium est de inquisitione cause Dymne, et est
capitulum de fine illius qui delectabatur in malo alterius.
Capitulum quartum est de columba, et est de fidelibus
socijs.
Capitulum quintum est de coruo et sturno, et est de eo qui
confidit de inimico suo, et quid vltimo accidit ei.
Capitulum sextum [est] de symea et testudine, et est de eo

Torna all'inizio