hic a Theodorico Gallias ad Gundubadum pro captivis
redimendis directus excepta innumera multitudine, pro quibus
pretium tribuit, sex milia captivorum ob solam sanctitatis suae
reverentiam concessa secum reduxit. igitur Theodoricus extincto
apud Ravennam Odovacre totius Italiae adeptus est ditionem
nec multo post Romam profectus a Romanis magno
gaudio susceptus est, quibus ille singulis tritici ad subsidium
annis centum viginti milia modiorum concessit.
Dum haec apud Italiam geruntur, a Bulgaris universa
Thracia crudeliter devastatur. Constantinopolis etiam ipsis diebus
maximo conflagravit incendio.
At vero apud Africam Hunuricus, qui mortuo Geiserico
in regnum successerat, Arriana perfidia trusis in exilium effugatisque
amplius quam trecentis triginta quattuor catholicis episcopis
ecclesias eorum clausit, plebem variis suppliciis affecit et
quidem innumeris manus abscidens, linguas eorum praecidit, nec
tamen loqvellam catholicae confessionis eripere potuit.
Apud Brittanias quoque Ambrosius Aurelianus, qui solus
forte Romanae gentis Saxonum caedi superfuerat, purpuram
induit victoresque Saxones Brittonum ducens exercitum saepe
superavit, atque ex eo tempore nunc hii nunc illi palmam habuerunt,
donec Saxones potentiores effecti tota per longum insula
potirentur.
Theodoricus interea, ut sui regni vires constabiliret, Audefledam
Lodoin Francorum regis filiam sibi in matrimonium
iunxit, Amalafredam germanam suam Wandalorum regi Hunurico,
eiusdem Amalafredae filiam Amalabergam Turingorum
regi Hermenfredo, Theodicodo quoque et Ostrogotho ex concubina
filias alteram Alarico Wisigotharum regi, alteram Sigismundo
Burgundionum consociat, Amalasuintham vero tertiam
filiam Eutharico ex Amalorum stirpe venienti evocato ab Hispania
tradidit. nec fuit aliqua vicina Italiae gens, quae Theodorico
|
|