herba nec malagma sanavit, pigmentis stipata salubribus eius exuberet
apotheca? Mirum quoque quod strenuus agonista leves in turba certaminum
et frangores annumerat et labores ultronea contraditione fastidit, qui suave
portavit ab adolescentia sua iugum, sicque suscepit avidus a iuventute doctrinam,
quod usque ad canos scientiam prosecutus invenit; qui sic a primis
cunabulis athleta probatur dimicasse fortissimus, ut, ad viriles annos et
robur adductus, collo callosis indurato virtutibus, iam parvas sarcinulas
robustus irrideat et manus gerens doctas ad bella prelustria, cum rebus
minimis velle contendere dedignetur. Hoc enim inter beneficia collata mortalibus
edidit natura precipuum, ut inter erumpnas innumeras, consuetudo,
que rebus solet afferre constantiam, adversorum profecto fieret accidentium
molumentum. Sed, o vilis generis humani condicio, que postquam
excoli manibus terra cepit, postquam, ut fabulosa seu vana susurrat opinio,
etas aurea prima preteriit et saturnia de terris recessit ad superos, numquam
sincera bonorum sors ulli concessa viro, nulla legitur sincera voluptas. Tot
enim amaritudinis aconitis, prosperitatis fellea dulcedo respergitur, ut
neminem regularis hic error excipiat, qui secum ex aliqua parte non litiget
et cum qualitate status proprii non rixetur. Hoc dum accidere video, nescio
si ficta passione, celicolis, hoc si, ut audio, illius audet pectus attingere,
cuius ut adamas et silex est facies, cui frontem eneam dedit Deus, qui elegit
in arduis, ut aquila, nidum suum, quid dicam aut faciam, pauper ego, cuius
in laboribus a iuventute tempus emarcuit, cuius adhesit anima pavimento?
Cogor igitur potius pati quam compati, et more matrone debilis, que funereis
aggregata conquestibus, ex casus alieni simulacro, quod instantis acerbitatis
tunc pandit occasio, dolores crebro sopitos exaggerat et singultuosis
luctibus proprias impellitur ditare querelas, lacer exulo et perditi temporis
dampna ploro. Frustra igitur nec ridicule, nomen illi medentis appenditur,
qui membrorum omnium debilitate depressus, in mediis fluctibus languet
horribilis, et importunus ab aliis medicamenta mendicat! Vos itaque, bone
pater, qui de rore celi, per intime contemplationis obtentum, benedictionis
superne continua fomenta suscipitis, et de terre pinguedine per activorum
utilia experimenta contractuum, ubertate referta cellaria possidetis, merces
|
|