Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 155

Liber II


unoquoque convenienter atque accommodate loquamur. Eorum quoque quibus commendamus, delectus habendus est, ut non eodem modo principi atque amico, item magistratui ac privato rem quampiam aut hominem commendemus. Cum amico enim et privato homine agere utcunque iure amicitiae et fortunae possumus. Principi vero et magistratui neque omnes aut omnia commendare, neque sine summa aequitate aut necessitate, fas est. Cum amico praeterea liberius omnia loqui licet; cum principe et magistratu, etiamsi nobis ille amicissimus sit, non licet. Habenda est enim ratio eius quam obtinet dignitatis omniaque apud eum graviter severeque agenda. Rerum quoque non mediocris habenda ratio est. Et primum quidem non nisi iusta aut honesta aut necessaria commendatio suscipienda est. Deinde videndum, ut res sit eius cui commendatur dignitati, facultati naturaeque accommodata. Quae quidem ut cognoscere plane possimus, ante omnia eius quem commendare volumus, tum rei, tum personae habenda cognitio est, ne aut iniusta commendemus. Commendatio autem omnis in duas potissimum partes consumitur, in laudem et suasionem. Nam et dignam nostra commendatione eam, de qua scribimus vel causam vel personam ostendamus et ei ad quem scribimus, quod volumus, suadeamus necesse est. Et quanquam tam varia est, ut diximus, commendandi ratio, ut praecipi in ea proprii aut

Torna all'inizio